라틴어 문장 검색

necte coronam postibus et densos per limina tende corymbos.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI21)
longa per angustos figamus pulpita vicos, ornentur postes et grandi ianua lauro, ut testudineo tibi, Lentule, conopeo nobilis Euryalum aut murmillonem exprimat infans.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI38)
servi ut taceant, iumenta loquentur et canis et postes et marmora, claude fenestras, vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen, e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX53)
praeterea si pro foribus sunt lumina nostra, iam magis exemptis oculis debere videtur cernere res animus sublatis postibus ipsis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 9:9)
at nos horrifico cinefactum te prope busto insatiabiliter deflevimus, aeternumque nulla dies nobis maerorem e pectore demet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:7)
primus enim citra postes tum cernitur aër, inde fores ipsae dextra laevaque secuntur, post extraria lux oculos perterget et aër alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:5)
at lacrimans exclusus amator limina saepe floribus et sertis operit postisque superbos unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:21)
unus enim tum quisque magis deprensus eorum pabula viva feris praebebat, dentibus haustus, et nemora ac montis gemitu silvasque replebat viva videns vivo sepeliri viscera busto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 34:2)
Sed et cum posti inscriptum sit Delphici templi, et unius e numero septem sapientum eadem sit ista sententia, γνῶθι σεαυτὸν, quid in me scire aestimandus sim, si nomen ignoro?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 6:1)
— Et duros obice postes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 3:2)
Nec varios inhiant pulchra testudine postes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:4)
Busta repleta fuga, permixtaque viva sepultis Corpora:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:62)
hic robora busti Exstruit ipse sui, necdum omni sanguine fuso Desilit in flammas, et, dum licet, occupat ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:67)
Postibus Antaei Libye:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:71)
cum victima tristes Inferias Marius forsan nolentibus umbris Pendit, inexpleto non fanda piacula busto:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:76)

SEARCH

MENU NAVIGATION