라틴어 문장 검색

Quaeris, unde sint lamentationes, unde inmodici fletus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 2:2)
Postera die erat in huius domo fletus, lamentatio matris spes suas deplorantis, cum interim ex alia domo alia uociferatio oritur, alius tumultus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 1:8)
misericordia vitium est animorum nimis miseria paventium, quam si quis a sapiente exigit, prope est, ut lamentationem exigat et in alienis funeribus gemitus.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:4)
Lamentationes quidem et heiulatus et alia, per quae fere muliebris dolor tumultuatur, amove;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 14:1)
expromat aliquis, luctus et lacrimae et dolor, in limine ipso maesta lamentatio?
(세네카, 파이드라 12:8)
inde nescio quid Athenium interrogans superiectum Paeonium compellatio Augusta praeteriit, casu an industria ignoro, quod cum turpiter Paeonius aegre tulisset, quod fuit turpius, compellato tacente respondit, subrisit Augustus, ut erat auctoritate servata, cum se communioni dedisset, ioci plenus, per quem cachinnum non minus obtigit Athenio vindictae, quam contigisset iniuriae, colligit itaque sese trebacissimus senex et, ut semper intrinsecus aestu pudoris excoquebatur, cur sibi Paeonius anteferretur:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 12:1)
audio subitum post terga sonitum inmanissimi fletus ac miserrimi, simul et cachinnum crepitantem quasi uulgi indocti captis hostibus insultantis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:1)
neque sedari lamentatio poterat excitantibus centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante Marcio, quod in muliebris et inutiles se proiecissent fletus potius quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent animos, et ne inultos imperatores suos iacere sinerent, cum subito clamor tubarumque sonus - iam enim prope vallum hostes erant - exauditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 540:1)
et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantes inutili lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 67:1)
Cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 241)

SEARCH

MENU NAVIGATION