라틴어 문장 검색

difficile, sed tamen, ut scalptorem, ut pictorem, qui filii vestri imaginem faceret, admoneretis, quid exprimere quid emendare deberet, ita me quoque formate regite, qui non fragilem et caducam, sed immortalem, ut vos putatis, effigiem conor efficere:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 6:2)
Etenim omnes homines arbitror oportere aut immortalitatem suam aut mortalitatem cogitare, et illos quidem contendere eniti, hos quiescere remitti, nec brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut video multos misera simul et ingrata imagine industriae ad vilitatem sui pervenire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 2:1)
Verba puellarum, foliis leviora caducis, Inrita, qua visum est, ventus et unda ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1625)
si legitimum flueres, si nobile flumen, Si tibi per terras maxima fama foret - Nomen habes nullum, rivis collecte caducis, Nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 655)
iam dolor in morem venit meus, utque Caducis percussu crebro saxa cavantur aquis, sic ego continuo Fortunae vulneror ictu, vixque habet in nobis iam nova plaga locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 716)
sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes, cumque bonis nuribus quod peperere nurus, sic, quem dira tibi rapuit Germania Drusum, pars fuerit partus sola caduca tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 821)
carmina vestrarum peragunt praeconia laudum, neve sit actorum fama caduca cavent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 821)
"templa patent auresque deum, nec lingua caducas concipit ulla preces, dictaque pondus habent."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권97)
pervigilantque Lares pervigilantque canes, bina gemellorum quaerebam signa deorum viribus annosae facta caduca morae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권76)
Adnuite optatis omnes ex ordine nostris, Et pars sit voti nulla caduca mei . Quaeque precor , fiant :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:1)
Fertilis inmaduit madefactaque terra caducas concepit lacrimas ac venis perbibit imis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 30:9)
dicens fronde levem rursus strepitum faciente caduca sum ratus esse feram telumque volatile misi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:13)
Quid quod et ominibus certis prohibebar amori indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti excidit et fecit spes nostras cera caducas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:7)
deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo concidis et dura positis tellure capillis, Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:6)
namque male haerentem et nimia levitate caducum excutiunt idem, qui praestant nomina, venti."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 68:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION