라틴어 문장 검색

Alter purpureum non expectabit amictum;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1715)
circa quorum sarabara sanctamque caesariem innoxium lusit incendium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 9:2)
Squalidi capitis horret inculta caesaries?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:18)
Non absque amictu lineo incedere, sed pretium vestium linearum non habere laudabile est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:4)
poena tamen praesens, cum tu deponis amictus turgidus et crudum pavonem in balnea portas, hinc subitae mortes atque intestata senectus;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I59)
Foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II51)
caerula quis stupuit Germani lumina, flavam caesariem et madido torquentem cornua cirro?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII62)
Igitur coepit non sibi dominationem parare nec tacite, sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus totus in monstrum illud ut mente, ita amictu quoque cultuque desciverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 3:1)
nec refert utrum nos in loca deveniamus nobis adversa et caeli mutemus amictum, an caelum nobis ultro natura corumptum deferat aut aliquid quo non consuevimus uti, quod nos adventu possit temptare recenti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:12)
Simulachrum huius deae in monte Libano fingitur capite obnupto, specie tristi, faciem manu laeva intra amictum sustinens, lacrimae visione conspicientium manare creduntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 5:1)
Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:2)
At Venus obscuro gradientes aere sepsit, Et multo nebulae circum dea fudit amictu, Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, Molirive moram aut veniendi poscere causas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 8:1)
Namque ipsa decoram Caesariem nato genitrix lumenque iuventae Purpureum et laetos oculis adflarat honores:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 11:2)
Ut ventum est parvi Rubiconis ad undas, Ingens visa duci Patriae trepidantis imago Clara per obscuram vultu moestissima noctem, Turrigero canos effundens vertice crines, Caesarie lacera, nudisque adstare lacertis, Et gemitu permixta loqui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:19)
latuit plebeio tectus amictu Omnis honos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION