라틴어 문장 검색

ac veluti folia arentis liquere corollas, quae passim calathis strata natare vides, sic nobis, qui nunc magnum spiramus amantes, forsitan includet crastina fata dies.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1533)
haec hederas legit in thyrsos, haec carmina nervis aptat, at illa manu texit utraque rosam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 316)
illis munus erat decussa Cydonia ramo, et dare puniceis plena canistra rubis, nunc violas tondere manu, nunc mixta referre lilia vimineos lucida per calathos, et portare suis vestitas frondibus uvas aut variam plumae versicoloris avem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1314)
vix requies, iam ponte ligant rotat enthea thyrsum Bassaris et maculis Erythraeae nebridos horrens excitat Odrysios ad marcida tympana mystas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 203)
inde Scyriadum datus parenti falsae nomina pertulisse Pyrrhae atque inter tetricae choros Minervae occultos Veneri rotasse thyrsos;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem26)
proprias conferre laborat ipsa Minerva manus, calathisque evicta recedens cum tenet haec telas vult haec plus tela tenere, hic igitur proavi trabeas imitata rigentes palmatam parat ipsa patri, qua consul et idem Agricolam contingat avum doceatque nepotes non abavi solum sed avi quoque iungere fasces.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium56)
cantharus et thyrsus dextra laevaque feruntur, nec tegit exertos, sed tangit palla lacertos;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem18)
cytisos, crocos, amellos, casias, ligustra, calthas calathi ferant capaces, redolentibusque sertis abacum torosque pingant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:14)
"namque ambiguo sub pectore pridem verso, quid imbelles thyrsos mercatus et aera urbibus in mediis Baccheaque terga mitrasque huc tuleris varioque aspersas nebridas auro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:18)
tunc thyrsos pariterque levant pariterque reponunt multiplicantque gradum, modo quo Curetes in actu quoque pii Samothraces eunt, nunc obvia versae pectine Amazonio, modo quo citat orbe Lacaenas Delia plaudentesque suis intorquet Amyclis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:69)
sic indignantem thyrsos acceptaque matris tympana iam tristes spectabant Penthea Thebae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:72)
hic aliae, quas sexus iners naturaque ducit, aut teretes thyrsos aut respondentia temptant tympana, geminatis aut nectunt tempora limbis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:76)
"haec calathos et sacra ferat, tu frange regendo indocilem sexuque tene, dum nubilis aetas solvendusque pudor;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권149)
nunc nimius lateri non evitantis inhaeret, nunc levibus sertis, lapsis nunc sponte canistris, nunc thyrso parcente ferit, modo dulcia notae fila lyrae tenuesque modos et carmina monstrat Chironis ducitque manum digitosque sonanti infringit citharae, nunc occupat ora canentis et ligat amplexus et mille per oscula laudat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권237)
talis, ubi ad Thebas vultumque animumque remisit Euhius et patrio satiavit pectora luxu, serta comis mitramque levat thyrsumque virentem armat et hostiles invisit fortior Indos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권249)

SEARCH

MENU NAVIGATION