라틴어 문장 검색

Cicerones pueri amant inter se, exercentur, sed discunt, alter, uti dixit Isocrates in Ephoro et Theopompo, frenis eget, alter calcaribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 23:1)
"Huc huc cito convenite nunc, spatalocinaedi, Pede tendite, cursum addite, convolate planta Femoreque facili, dune agili et manu procaces, Molles, veteres, Deliaci manu recisi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 23:4)
Ceteri enim aut non viderunt viam, qua iretur ad carmen, aut visam timuerunt calcare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:8)
Haec quisquis calcare potest, in litore tuto ludat et hoc solum iudicet esse mare.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:5)
Addidisti ergo calcaria sponte currenti, pariterque et tibi veniam recusandi laboris et mihi exigendi verecundiam sustulisti.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 1:2)
Inde illi post septimum et septuagensimum annum aurium oculorum vigor integer, inde agile et vividum corpus solaque ex senectute prudentia.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 10:1)
cum collegit, agilior maiorque profertur?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 9:2)
Inde vides agilem nocturnaque bella gerentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 932)
cum mora non tuta est, totis incumbere remis utile, et admisso subdere calcar equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 108:2)
fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis, duret et in longas impetus iste moras, quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura, nec nocet admisso subdere calcar equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 615)
seu rate caeruleas picta sulcavimus undas, esseda nos agili sive tulere rota, saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi, pluraque, si numeres, verba fuere gradu, saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum tarda per aestivos defuit hora dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1017)
excitat auditor studium, laudataque virtus crescit, et inmensum gloria calcar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 215)
lassabant agiles aspera bella viros, plus erat in gladio quam curvo laudis aratro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권328)
Ut volucris visis rapidissima miluus extis, dum timet et densi circumstant sacra ministri, flectitur in gyrum nec longius audet abire spemque suam motis avidus circumvolat alis, sic super Actaeas agilis Cyllenius arces inclinat cursus et easdem circinat auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:4)
quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur appellantque Lichan.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION