라틴어 문장 검색

Addidisti ergo calcaria sponte currenti, pariterque et tibi veniam recusandi laboris et mihi exigendi verecundiam sustulisti.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 1:2)
Proinde iure vatum invocatis dis, et inter deos ipso, cuius res opera consilia dicturus es, immitte rudentes, pande vela ac, si quando alias, toto ingenio vehere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 5:1)
Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu Concava traiecto cumba rudente vehat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 62)
cum mora non tuta est, totis incumbere remis utile, et admisso subdere calcar equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 108:2)
fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis, duret et in longas impetus iste moras, quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura, nec nocet admisso subdere calcar equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 615)
excitat auditor studium, laudataque virtus crescit, et inmensum gloria calcar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 215)
et si quem dabit aura sinum, laxate rudentes, exeat e Stygiis ut mea navis aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 927)
ecce rudens rauco Sileni vector asellus intempestivos edidit ore sonos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권244)
- Pro nobis mitte precari Dictys ait, quo non alius conscendere summas ocior antemnas prensoque rudente relabi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:22)
quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur appellantque Lichan.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:8)
Portibus exierant, et moverat aura rudentes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 55:1)
Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 57:3)
pinea texta sonant, pulsi stridore rudentes, ingemit et nostris ipsa carina malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 46)
nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes, inque modum tumuli concava surgit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 115)
mortalem Deus increpat quod sit non stabili fide nec calcare fluentia nec Christum valeat sequi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr7)

SEARCH

MENU NAVIGATION