라틴어 문장 검색

Id enim et calculos discutit et quaedam arenosa coeuntia.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:54)
Malagmata uero atque emplastra pastillique, quos trochiscos Graeci uocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odoribus eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 4:1)
galbani sine surculis sescunciam;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 30:5)
Expellere autem ex uesica cum urina calculum uidetur haec compositio:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 7:1)
cum quid innatum est, ut in uesica calculus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 1:5)
aut ubi surculus corpori infixus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 74:4)
Surculum uero, si fieri potest, oportet uel manu uel etiam ferramento eicere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 75:5)
Pessima ex surculis harundo est, quia aspera est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 76:4)
Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi uim habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 76:7)
Nam siue ex oleo inferuerunt, siue piri surculus cum his inferuuit, omni noxa uacant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 23:5)
Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus aliquodue animal.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 24:1)
Res uero interdum cogit emoliri manu urinam, cum illa non redditur, aut quia senectute iter eius conlapsum est, aut quia calculus uel concretum aliquid ex sanguine intus se opposuit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 1:1)
Nonnumquam etiam prolapsus in ipsam fistulam calculus, quia subinde ea extenuatur, non longe ab exitu inhaerescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:2)
Eum, si fieri potest, oportet euellere uel oriculario specillo uel eo ferramento, quo in sectione calculus protrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:3)
deinde a latere recta plaga coles incidendus, et calculus eximendus est, tum cutis remittenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION