라틴어 문장 검색

frater, auxilium Phrygum terrorque Danaum, non ego antiquum decus video aut calentes ratibus exustis manus, sed lacera membra et saucios vinclo gravi illos lacertos;
(세네카, 아가멤논 13:20)
Quid in ipsis litoribus aquarum calentium exundatio ?
(세네카, 행복론, Liber IV 21:3)
sed in hoc nosse profuit, ut calentibus ingeniis subtrahas vinum, quod pueris Plato negandum putat et ignem vetat igne incitari.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 103:4)
Animus si ostendi et si in ulla materia perlucere posset, intuentis nos confunderet ater maculosusque et aestuans et distortus et tumidus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 200:1)
Macula offenduntur et sordibus et argento parum splendido et stagno non ad solum perlucente.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 204:2)
Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque et elisorum fulminum iactus et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli aliaque quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt, sed suas et illa causas habent non minus quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia.
(세네카, De Providentia, book 1 4:1)
Quid perlucentis ad imum aquas et circumfluentes ipsa convivia, quid epulas loquar scaena sua dignas ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 9:3)
perlucet omnis regia:
(세네카, Hercules Furens 14:30)
nunc ille ripam celeris Alphei legit, nunc nemoris alti densa metatur loca, ubi Lerna puro gelida perlucet vado, sedesque mutas:
(세네카, 파이드라 7:8)
et adhuc calentes viscerum venas notat.
(세네카, Thyestes 774:1)
"vel cum obruit ignem taurorum plus ipsa calens texitque trementem frigida flamma virum, quem defendente veneno inter flagrantes perhibent alsisse iuvencos."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 62)
Iam primo tenero calentem ab ortu excepere sinu novem sorores, et te de genetrice vagientem tinxerunt vitrei vado Hippocrenes:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium46)
Calentes 1 nunc te Baiae et scabris cavernatim ructata pumicibus aqua sulpuris atque iecorosis ac phthisiscentibus languidis medicabilis piscina delectat?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apro suo Salutem. 1:1)
facinus indignum quodque nos vosque inimicasset, nisi protinus scissem te nescisse faciendum, sed conscientiae tuae purgatione praelata 2 petere dignaris culpae calentis impunitatem, sub condicione concedo:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pudenti suo salutem 1:2)
eum te geminae suffragia terrae diriperent celsusque duas veherere per urbes, inde Dicarcheis multum venerande colonis, hine adscite meis, pariterque his largus et illis ac iuvenile calens plectrique errore superbus, at nunc discussa rerum caligine verum aspicis - illo alii rursus iactantur in alto - , et tua securos portus placidamque quietem intravit non quassa ratis, sic perge nee umquam emeritam in nostras puppem dimitte procellas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis53)

SEARCH

MENU NAVIGATION