라틴어 문장 검색

alterni placuit sub legibus anni exsilio mutare ducem, sic iure maligno fortunam transire iubent, ut sceptra tenentem foedere praecipiti semper novus angeret heres, haec inter fratres pietas erat, haec mora pugnae sola nec in regem perduratura secundum, et nondum crasso laquearia fulva metallo, montibus aut alte Grais effulta nitebant atria, congestos satis explicitura clientes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권42)
praeterea candelabra et lucernae et canes aliqui et offulae, quae illos ad eversionem luminum extendant:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 7:4)
Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem cotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponiis et lupanaribus operantibus, aquilicia Iovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et caelo:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:1)
pro columnis enim struuntur calami striati cum crispis foliis et volutis, pro fastigiis appagineculi, item candelabra aedicularum sustinentia figuras, supra fastigia eorum surgentes ex radicibus cum volutis teneri flores habentes in se sine ratione sedentia sigilla, non minus coliculi dimidiata habentes sigilla alia humanis, alia bestiarum capitibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장9)
quemadmodum enim potest calamus vere sustinere tectum aut candelabrum ornamenta fastigii, seu coliculus tam tenuis et mollis sustinere sedens sigillum, aut de radicibus et coliculis ex parte flores dimidiataque sigilla procreari?
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION