라틴어 문장 검색

Nam qua cavum esse debet, vel medicamentum aliquod imponendum est ex adurentibus, vel candente ferro aperiendum, vel etiam scalpello incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 2:3)
At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt, et offendunt, trajicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter ejus orae exulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 3:1)
tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XI De ozaena. 1:4)
Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoveri.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XI De ozaena. 1:7)
Oportet in utrolibet candens ferramentum gingivis admovere, ut attingat leviter, non insidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 2:3)
ut vinum, in quo malicorium decoctum, aut in quod galla candens conjecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 6:6)
tum patefacta vena, tenui et retuso ferramento candente modice premitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 2:3)
sed, qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perveniat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 8:3)
hunc neque candentes audent vestire pruinae, hunc venti pulsare timent, hunc laedere nimbi.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:28)
tunc, adamante gravem nodisque rigentibus hastam, telum ingens nullique deo iaculabile, torsit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:108)
Iret adhuc in verba dolor, ni Iuppiter alto coepisset solio (voces adamante notabat Atropos et Lachesis iungebat stamina dictis):
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:130)
Nonne videbantur, quamvis adamante rigentes, turribus invalidis fragiles procumbere muri ferrataeque Getis ultro se pandere portae?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:70)
multos hausere profundae vasta mole nives, cumque ipsis saepe iuvencis naufraga candenti merguntur plaustra barathro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:127)
Mavors adamante coruscat.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:44)
illa ubi caeruleo vestes conexuit angue nodavitque adamante comas, Phlegethonta sonorum poscit et ambusto flagrantis ab aggere ripae ingentem piceo succendit gurgite pinum pigraque veloces per Tartara concutit alas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:55)

SEARCH

MENU NAVIGATION