라틴어 문장 검색

saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:3)
continendaque ore reprimentia, ut uinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 5:5)
Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci uocant, eximenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 6:3)
His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri [emortui] est, forfice excidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 3:3)
Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in paruolo non est necessarium;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:1)
Neque uero si discusso uentre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius auelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:3)
tum patefacta uena tenui et retuso ferramento candente modice premitur, uitaturque, ne plagae ipsius orae adurantur, quas reducere hamulis facile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 2:3)
Dein, si qua labant et ex facili remoueri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 16:6)
sed qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perueniat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 7:2)
ferramentisque candentibus pluribus locis venter exulcerandus est, et servanda ulcera diutius.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 10:4)
Exulcerandum est ferro candenti, uno loco sub mento, altero in gutture, duobus ad mammam utramque;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 12:2)
ferro candenti in occipitio, et infra quoque, qua summa vertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus humor evadat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 7:11)
candentibus ferramentis, ubi dolor est, ulcera excitare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 8:10)
at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 2:5)
Ultimum est, et in veteribus quoque morbis efficacissimum, tribus aut quatuor locis super coxam, cutem candentibus ferramentis exulcerare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION