라틴어 문장 검색

At si lienis torquet, glandis, quam balanon *μ*υ*ρ*ε*ψ*ι*κ*η*ν Graeci uocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 4:1)
Vbi ne id quidem res patitur, possunt ferro candenti aduri.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 32:2)
@@Si cerussam, ius maluae uel ius glandis ex uino contritae maxime prosunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 22:8)
Si ulcus aequale est, ceratum ex rosa iniciendum est, adiciendusque ei puluis ex contrita testa, ex qua faber ferrarius tinguere candens ferrum solitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 10:1)
tum in peluem candentes silices demitti, sic ut aqua tegantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 7:2)
Vbi uero glans contecta est, oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua calida inserenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 2:2)
Siue autem hoc modo uicta erit, siue numquam repugnauerit, ulcera uel in cutis ulteriore parte uel in glande ultraue eam in cole reperientur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 4:1)
Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exestur sic ut glans excidat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:4)
Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid uel excidit uel absciditur, hanc non esse seruandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 11:1)
Tubercula etiam, quae phumata Graeci uocant, circa glandem oriuntur, quae uel medicamentis uel ferro aduruntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 11:2)
Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue specillum demittendum est, ne claudatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:4)
Nam si sine neruis est, candenti ferramento aperiri debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:3)
deinde candens, sublata palpebra sic, ut eius perniciosi pili in conspectum curantis ueniant, sub ipsis pilorum radicibus ab angulo inmittenda est, ut ea tertiam partem palpebrae transuat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 18:2)
Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque caluariam eminentibus uenis idem candens ferrum admouerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 44:4)
Nam qua cauom esse debet, uel medicamentum aliquod inponendum est ex adurentibus, uel candenti ferro aperiendum, uel etiam scalpello incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION