라틴어 문장 검색

Talia dum patri canit intemerata sacerdos, illius elatis tremefacta adsurgere vittis canities tenuesque impelli sanguine vultus, nec iam firmanti baculo nec virgine fida nititur, erectusque solo
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권251)
Tunc primum ad coetus sociaeque ad foedera mensae semper inaspectum diraque in sede latentem Oedipoden exisse ferunt vultuque sereno canitiem nigram squalore et sordida fusis ora comis laxasse manu sociumque benignos adfatus et abacta prius solacia passum, quin hausisse dapes insiccatumque cruorem deiecisse genis, cunctos auditque refertque, qui Ditem et Furias tantum et si quando regentem Antigonen maestis solitus pulsare querellis, causa latet, non hunc Tyrii fors prospera belli, tantum bella iuvant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권117)
"haec tibi canities, haec sunt calcanda, nefande, ubera, perque uterum sonipes hic matris agendus, parce:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권178)
veteri stat sordida tabo utraque canities, et durus sanguine crinis obnubit furiale caput;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권314)
e quibus Ecgberct, sicut mihi referebat quidam ueracissimus et uenerandae canitiei presbyter, qui se haec ab ipso audisse perhibebat, cum se aestimaret esse moriturum, egressus est tempore matutino de cubiculo, in quo infirmi quiescebant, et residens solus in loco oportuno, coepit sedulus cogitare de actibus suis, et conpunctus memoria peccatorum suorum faciem lacrimis abluebat, atque intimo ex corde Deum precabatur, ne adhuc mori deberet, priusquam uel praeteritas neglegentias, quas in pueritia siue infantia commiserat, perfectius ex tempore castigaret, uel in bonis se operibus habundantius exerceret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION