라틴어 문장 검색

Ascendentibus itaque utrisque regibus in sancta civitate, universus clerus in albis et in omni cultu divinae religionis, in hymnis et canticis cum universis civibus et populis occurrerunt, et reges cum omni comitatu suo usque ad Dominicum sepulcrum in voce exsultationis abduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 60:6)
Unde et ipsa ait in Canticis:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 3:6)
Hoc igitur ex libro Canticorum composuit, eo quod anima Deo adhaerens in hortum mentis ingressa sit, in quo esset abundantia diversarum virtutum, floresque sermonum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:4)
Delectant cantica quae epulantem demulceant?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:5)
Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris de sertis et canticis compositum.
(아풀레이우스, 변명 10:1)
quippe hoc emolumentum canticis accipimus, praesagium et diuinationem, nec modo uulgi opinione, uerum etiam doctorum uirorum auctoritate hoc miraculum de pueris confirmatur.
(아풀레이우스, 변명 40:7)
prorsus diebus ac noctibus ludibrio iuuentutis ianua calcibus propulsata, fenestrae canticis circumstrepitae, triclinium comisatoribus inquietum, cubiculum adulteris peruium;
(아풀레이우스, 변명 73:4)
laeua distantibus digitis neruos molitur, dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admouet, ceu parata percutere, cum uox in cantico interquieuit;
(아풀레이우스, 플로리다 15:17)
quod interim canticum uidetur ore tereti semihiantibus in conatu labellis eliquare.
(아풀레이우스, 플로리다 15:18)
et merulae in remotis tesquis cantilenam pueritiae fringultiunt, lusciniae in solitudine Africana canticum adulescentiae garriunt, olores apud auios fluuios carmen senectae meditantur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:21)
"omnem itaque de tuo pectore praesentem tristitudinem mitte, et angorem animi depelle, nam lusus iste quem publice gratissimo deo Risui per annua reverticula sollemniter celebramus, semper commenti novitate florescit:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:5)
Post istum sermonis terminum poculis aureis memoriae defunctorum commilitonum vino mero libant, dehinc canticis quibusdam Marti deo blanditi paululum conquiescunt.
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:1)
"Sed iam faxo te lusus huius paeniteat et sentias acidas et amaras istas nuptias."
(아풀레이우스, 변신, 5권237)
"Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose, et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas artes tuasque delicias in formoso filio reprehendes?"
(아풀레이우스, 변신, 5권257)
Qui cum multos videret nimio favore lusus meos spectare gestientes, obserata fore atque singulis eorum seorsus admissis, stipes acceptans non parvas summulas diurnas corradere consuerat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION