라틴어 문장 검색

itaque quae sunt eorum consolationes, quae cohortationes, quae etiam monita et consilia scripta ad summos viros!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 9:3)
Quam ob rem necessaria praesidia vitae debentur iis maxime, quos ante dixi, vita autem victusque communis, consilia, sermones, cohortationes, consolationes, interdum etiam obiurgationes in amicitiis vigent maxime, estque ea iucundissima amicitia, quam similitudo morum coniugavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 76:2)
'Ergo item' inquit 'illa, quae saepe diserte agenda sunt et quae ego paulo ante, cum eloquentiam laudarem, dixi oratoris esse, neque habent suum locum ullum in divisione partium neque certum praeceptorum genus et agenda sunt non minus diserte, quam quae in lite dicuntur, obiurgatio, cohortatio, consolatio, quorum nihil est, quod non summa dicendi ornamenta desideret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 50:1)
In eodem silentio multa alia oratorum officia iacuerunt, cohortationes, praecepta, consolationes, admonita, quae tractanda sunt omnia disertissime, sed locum suum in his artibus, quae traditae sunt, habent nullum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 64:3)
Huic generi subiectae sunt cohorta- tiones, obiurgationes, consolationes, miserationes omnisque ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret, mitigatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 118:2)
et aliud dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia, aliud sermones, aliud consolatio, aliud obiurgatio, aliud disputatio, aliud historia desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 211:1)
et tamen te suspicor isdem rebus quibus me ipsum interdum gravius commoveri, quarum consolatio et maior est et in aliud tempus differenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 2:3)
praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:13)
Nam quid ego de Consolatione dicam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 4:6)
Clarissimorum hominum nostrae civitatis gravissimos exitus in Consolatione collegimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 31:4)
nam quid ego de Consolatione dicam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 4:6)
clarissimorum hominum nostrae civitatis gravissimos exitus in Consolatione collegimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 31:4)
eius rei consolationem ad te L. Saufeium missurum esse arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 3 2:2)
fuit mihi saepe et laudis nostrae gratulatio tua iucunda et timoris consolatio grata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 13:2)
nec mihi consilium nec consolatio deesset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 18 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION