라틴어 문장 검색

- Ubi Baldewino comite per Gozelium de captivitate redempto, Tankradus inimicus ejus factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 71:3)
Sunt enim velut vincula quaedam corporis hujus, et quod est gravius, vincula tentationum, quae nos alligant, et ad injuriam captivitatis astringunt quadam lege peccati.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:10)
Inde est quod postea prophetae in captivitatem cum populo Judaeorum transierunt;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:4)
ne adversis captivitatis attrita prorueret in perfidiae peccatum, salutisque perpetuae remedium desperaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:7)
Dein velut numine summo fatales contorquente manubias, ventosque ab ipsis excitante cardinibus, furentium incubuit procellarum, cuius impetu pulsorum auditus est montium gemitus, et elisi litoris fragor, haecque secuti typhones atque presteres, cum horrifico tremore terrarum, civitatem et suburbana funditus everterunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 3:1)
Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus, successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens, Amidam die tertio venit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 1:1)
Nos quidem ad orbis terrarum extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates vero nostrae Alamannis denuo servient, quas captivitate prima post internecivas liberavimus pugnas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 10:2)
Evertit funditus Numantiam Scipio, post multiplices casus obsidionis emensos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 20:3)
qui cruentis adulationibus, institutum hominis mortem in acie linguae portantis, ad partem pessimam depravantes, omnia turbine intempestivo perflabant, eversum ire funditus domus opulentissimas festinantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 19:2)
quem nisi statim reddideris, ut invictus statuit imperator, peribis funditus cum gente quam regis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 46:8)
erat spectare cum gemitu facta dictu visuque praedira, attonitas metu feminas flagris concrepantibus agitari, fetibus gravidas adhuc immaturis, antequam prodirent in lucem, impia tolerantibus multa, alios matribus parvulos, et puberum audire lamenta, puellarumque nobilium, quarum stringebat fera captivitas manus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 7:1)
Alii dicunt Valentem animam non exhalasse confestim, sed cum candidatis et spadonibus paucis, prope ad agrestem casam relatum, secunda contignatione fabre munitam, dum fovetur manibus imperitis, circumsessum ab hostibus, qui esset ignorantibus, dedecore captivitatis exemptum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 14:1)
Igitur Odoacar rex gessit bellum adversus Rugos, quos in secundo vicit, et funditus delevit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 10장 4:1)
gladio etiam nobilioribus praedicti castri deletis, ad ultimum capta est munitio dicti castri, interfectis eius habitatoribus, ipsumque castrum funditus terrae coaequatum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:2)
ego uero quietis et concordiae et pietatis auctor, conciliator, fauisor non modo noua odia non serui, sed uetera quoque funditus extirpaui.
(아풀레이우스, 변명 91:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION