라틴어 문장 검색

Benedictus vero episcopus captus et abductus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 80:2)
Ex quo a nobis recessisti, et me tutorem ac defensorem civitatis Rohas, loco fidelis fratris nostri Baldewini, praefecisti, Geigremich et Sochomanus readunatis viribus et copiis suis repentina obsidione civitatem Rohas et ejus muros occupaverunt, ut expugnatis turribus et moenibus, cives trucidantes urbem exspolient, et me, sicut Baldewinum, captum tenentes, in [0648B] barbaras nationes abducant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:3)
qui ingressi, muros praesidii statim diruerunt, inventos in ore gladii percusserunt, solum Gonfridum reservantes captum Ascalonem deduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 26:4)
Vespere jam facto, et Sarracenis in praesidium fugatis, rege vero adhuc incolumi campum in victoria obtinente, fidelis legatio sibi innotuit ut nequaquam lucem futurae diei operiretur, propter Turcos, quos mercede triginta millium byzantiorum a Damasco sibi Sidonii asciverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 98:7)
Gervasius quoque captus et abductus est in Damascum, catenis astrictus, et solerti custodia mancipatus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 108:8)
Gervasium captum adhuc vivum tenemus, quem si sanum et incolumem vis recipere, tres civitates, Ptolemaidem, Caiphas et Tabariam in manu nostra restituas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 110:2)
Nec mora, Turci, qui a rege ex Galilaea fugati, civitates et municipia regis Graecorum expugnata et attrita, praeda et spoliis in nihilum redegerant, ejusdem civitatis moenia aggressi, obsidionem in circuitu locaverunt, plurimam vim, minas et terrores civibus inferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:2)
Tommosam, Turgulant, Montfargiamque [0706C] civitates in virtute magna et manu robusta expugnantes, Willhelmum principem Christianum de Perce, horumque praesidiorum praesidem, captum et vinctum abduxerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:2)
Tacendoenim quandoque gloriam consequinur, iniuriam fugimus, multaque mala fugamus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 21:5)
captus enim utilitate, nonamicitia, revertitur voluntate, ut capiat fugiendo, quod non potuit persequendo."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:8)
Et alibi, "Stultitia colligata est in cordepueri, virga et baculus fugabunt eam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 90:9)
Fugata ergo stultitia per correctionem, efficientur filii sapienteset letificabunt te.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 91:1)
Ut ergo huiusmodi mala vitia fugias, immoderatus amorhabendi penitus est fugandus, et igne ac ferro succidendus, totoque artifitioa corde tuo est penitus separandus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 4:7)
Unde Senecadixit, "Turpe lucrum, ut dispendium, fugato;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 10:8)
Laborare itaque debes cum magna cura et diligenti operapigritiam fugiendo, sompnollenciam fugando, et otia repellendo, ut laboreset actus tui ad effectum perducantur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 27:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION