라틴어 문장 검색

Ille tuas, Gulielme, acies, et tristia bella, Pugnasque innocua dudum sub imagine lusit.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 15:1)
Quis tamen Augustae immensas in carmine pompas Instruet, in luteos ubi vulgo effusa canales Vina rubent, variatque infectas purpura sordes?
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 16:2)
hic lubricus anguem Ludit, subsiliens, et multo sibilat igne.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:4)
Fatendum est tamen opus hoc minus esse perfectum, quod nullis Cantabrigiensium exornetur carminibus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:1)
Nobis interim ignoscat academia Oxoniensis, si quorundam carmina rejecerimus, ut tertio volumini sua etiam superessent ornamenta.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 3:1)
de carminis elegantia, potius quam argumento soliciti.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 4:2)
At, dum alios insector, mei ipsius oblitus fuisse videor, qui haud minores forsan ex Latinis tibi molestias allaturus sum, quam quas illi ex vernaculis suis carminibus attulerunt;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:5)
Primus ego intactas acies, gracilemque tubarum Carmine depingam sonitum, nova castra secutus;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 2:4)
Egregios fuci tractus, calamique labores, Surgentesque hominum formas, ardentiaque ora Judicis, et simulacra modis pallentia miris, Terribilem visu pompam, tu carmine Musa Pande novo, vatique sacros accende furores.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 1:1)
Sic, operis postquam lusit primordia pictor, Dum sordet paries, nullumque fatetur Apellem, Cautius exercet calamos, atque arte tenacem Confundit viscum, succosque attemperat, omnes Inducit tandem formas;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 3:2)
Nam si me serio, non ludo, alumnum amicitiae appellandum putasti, debueram in sermonis principio accersiri;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:32)
Syrenes nemorum, cithariste ueris, in illum Conuenere locum mellitaque carmina sparsim Commentantur aues, dum guturis organa pulsant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 14:1)
Transit ad esse Quod nichil esse potest picturaque simia ueri, Arte noua ludens, in res umbracula rerum Vertit et in uerum mendacia singula mutat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:8)
Vel lusisse parum, uel saltem sompnia passam Credas et tenues ire sensisse procellas, Vel magis oblitam facti presentis in illa Naturam peccasse putes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:2)
Illic pannoso plebescit carmine noster Ennius et Priami fortunas intonat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION