라틴어 문장 검색

Nam quoties liquor insurgit, vitreoque canali Sublatum nequeunt ripae cohibere priores;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:12)
eversis flumina ripis Expatiata ruunt, spumantibus aestuat undis Diluvium, rapidique effusa licentia ponti.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:24)
Hic fluvium moles inter confusaque saxa Reptare, atque aliis discentem currere ripis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 5:5)
Procedunt alii, quos alto gurgite mersos Plenior annis habet et prouehit alcior unda, Quos tamen imbutos tanta dulcedine fluctus Ad ripam leuis unda refert terreque remittit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:23)
Fluminis in ripa lacrimarum flumina multos Demergunt, qui demergi torrentis abisso Amne furente timent et fluctus ferre tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 34:4)
Et quoniam apud quem desidiae torpor castrametatur, ab eo omnis virtutis militia relegatur, otiique sterilitas, pravae sobolis, solet fecunditatem efficere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:40)
Si apud aliquem nulla virtute a vitiis excusatum castrametetur scelerum multitudo, dum munus mediator occurrit, laudum mercenarius adulator, superficiali commendationis tunica vitiorum tenuiter colorat aspectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:19)
Et septem diebus in saltu spatiosissimo expletis, ipse cum suis urbem Niczh muris munitissimam applicuit ubi flumen quoddam [0395D] per lapideum pontem ante civitatem transeuntes, pratum, viriditate et amplitudine voluptuosum, et ripam fluminis fixis tentoriis occupaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:14)
Et post haec ad portum qui vocatur Civitot castrametati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:9)
Deinde tertiae diei sole orto, Solymanus cum omni comitatu suo castrametatus, [0401D] a Nicaea, praesidio, quod Teutonici invaserant, applicuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:4)
Et exinde consilium accepi, ut descendas ad nos in castellum Cyperon sine opinione alicujus periculi, et utraque ripa paludis residentes, totum colloquium teneamus de omnibus quae a nobis requiris, et quorum nos reos arbitraris.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 6:10)
Quod dux sine ulla contradictione adimpleri concessit, statimque post dies octo missa legatione, dux universum exercitum praecepit properare ad castellum Cyperon, ac tabernacula sua hac altera in ripa fluminis et paludis collocari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:12)
Igitur tam praeclaro principe jam obside facto, et rege una cum illo in Pannoniam regresso, universus exercitus ex jussu et concessu regis per pontem trans paludem intromissus est, et ad fluvium Lintax castrametatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 12:1)
Dux vero et omnis exercitus illius altera in ripa constituti, in villa Belegrave Bulgarorum [0414C] hospitio pernoctarunt, quam Petrus et illius exercitus non longe ante depraedati combusserant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 14:3)
Subsecutis vero principibus, paucissima requies in terminis Cappadociae fuit trans praedictum brachium maris S. Georgii, sed festinato itinere et ipsi castrametati, circa Nicaeam urbem consederunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION