라틴어 문장 검색

si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulos coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장172)
Usus collyrii vel ex ovo vel ex lacte est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장185)
His inlita fronte cataplasma quoque superiniciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae sucus aut cupressus adiecta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장218)
Supra percussum vero oculum ad inflammationem leniendam non est alienum inponere etiam cataplasma.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장396)
Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, sive feni Graeci sive lini sive alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장10)
Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul et passo mixto decoquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장13)
Quod si gravior dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장4)
Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum inlinuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장10)
ovis duobus, quibus etiam solani sucus adicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 17장5)
Columbina quoque ova coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장113)
satisque est cataplasmatis efficere, ut per se pus aperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장20)
Utrolibet autem facto, album ovi lana excipiendum et inponendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장171)
Super his gutta umoris est, ovi albo similis, a qua videndi facultas proficiscitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장192)
Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moveatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장21)
Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle vel malicorio, quod in austeri vino coctum sit, vel ex his mixtis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장57)

SEARCH

MENU NAVIGATION