라틴어 문장 검색

nam et iis, qui apud priuatos iudices plus petendo formula excidissent, restituit actiones et in maiore fraude conuictos legitimam poenam supergressus ad bestias condemnauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 14장 1:5)
creditorum quidem praestolantium ac detinentium turbam et in iis Sinuessanos Formianosque, quorum publica uectigalia interuerterat, non nisi terrore calumniae amouit, cum libertino cuidam acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, quasi calce ab eo percussus, intendisset nec aliter quam extortis quinquaginta sestertiis remisisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 2:2)
"Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant et deos invocant:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:54)
Itaque, formula consummata epistole, ad introductionem oblati operis aliquid sub lectoris officio compendiose aggrediar.
(단테 알리기에리, Epistolae 94:5)
10. Sed cautionem atque discretionem hanc accipere, sicut decet, hic opus et labor est, quoniam nunquam sine strenuitate ingenii et artis assiduitate scientiarumque habitu fieri potest.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 53:1)
haec populos, haec magnos formula reges, excepto sapiente, tenet.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장31)
Provida severaque legis cautio, et tamen nec sic refrenatur avaritia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:6)
Aliorum vulnus nostra sit cautio;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:16)
Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:12)
cautio postea principum ceterorum diri ominis infausta vitantium mensibus a Septembri usque ad Decembrem prisca nomina reservavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 37:2)
Ubi est illa in his casibus Homeri cautio?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 13:2)
nam ante usum tabularum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in quibus spondebant se consentire in iura matrimonii, et fideiussores dabant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 795)
concepta autem verba dicuntur iurandi formula, quam nobis transgredi non licet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 137)
nam sunt quaedam pronomina, quae addita nominibus faciunt digni- tatem, ut "ipse modo Aeneas" et "Turnus ego". sane in Numae le- gibus cautum est, ut, siquis inprudens occidisset hominem, pro capite occisi agnatis eius in cautione offerret arietem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 434)
sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION