라틴어 문장 검색

idque sit retibus munitum, ne aquila vel accipiter involet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 6:2)
Post haec cavea cum matre claudendi sunt, et farre hordeaceo cum aqua incocto, vel adoreo farre vino resperso modice alendi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 17:1)
et ob hoc iam tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli tentandi, ne quid hesterni habeant in gutture.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 17:3)
Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt, et farina hordeacea pascendi dum corroborentur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:1)
Locus ad hane rem desideratur maxime calidus, et minimi luminis, in quo singulae caveis angustioribus vel sportis inclusae pendeant aves, sed ita coarctatae, ne versari possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 1:2)
Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea dimittitur, sed ita ne vagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 4:1)
Receptacula non tanquam columbis loculamenta, vel cellulae cavatae efficiuntur,sed ad lineam mutuli per parietem defixi tegeticulas cannabinas accipiunt, praetentis retibus, quibus prohibeantur volare:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 9장 3:1)
Nam difficulter in aliam regionem transferuntur, quia caveis clausi plurimi despondent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:2)
quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:3)
Sub porticibus deinde per ordinem fiunt arundinea saepta in modum cavearum, qualescolumbarii tectis superponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 3:5)
postero die cum educatrice transferantur in caveam:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 14:2)
Ea cavea clausa fertur in agrum a pastore, et emissa ligato pede longa linea custoditur, ad quam circumvolant pulli.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:4)
deinde clatris superpositis, vel grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis vel accipitribus involandi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 1:4)
Ora cavearum, quae praebent apibus vestibula, proniora sint quam terga, ut ne influant imbres, et si forte tamen incesserint,non immorentur, sed per aditum effluant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 4:1)
Quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt,apricissimo die purgatis domiciliis opercula intus usque ad favos admovenda sunt, omni vacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae cavearum per hiemem con-calescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION