라틴어 문장 검색

Proinde tu quoque strepitum istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut primum fuerit occasio, relinque teque studiis vel otio trade.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 7:1)
Neque enim me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas advocatorum, exspectatio eventus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi consentaneus vigor corporis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 2:1)
Ab altero latere nubes atra et horrenda, ignei spiritus tortis vibratisque discursibus rupta, in longas flammarum figuras dehiscebat;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 9:3)
Quo discursu, qua vigilantia hanc ipsam aedilitatem cui praereptus est petiit!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 5:4)
sic Fabii vallem latis discursibus implent, quodque vident, sternunt, nec metus alter inest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권141)
omnis qui celsa scandit cenacula vulgus quique terit silicem variis discursibus atram et quem panis alit gradibus dispensus ab altis, aut Vaticano tumulum sub monte frequentat, quo cinis ille latet genitoris amabilis obses, coetibus aut magnis Lateranas currit ad aedes, unde sacrum referat regali chrismate signum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권176)
iamque Lupercales ferulae nudique petuntur discursus iuvenum;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2305)
alter se proripit, altera mussat, ille gradum celerat fugiens, contra illa renutat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1209)
Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, auxiliumque viae veteres tellure recludit thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:15)
Haec celerans ita ad naves tendebat Achates.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 36:5)
Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto supplice sic merito, tacitique incidere funem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 27:5)
illa gradum studio celerabat anili.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 26:10)
Illa, viam celerans per mille coloribus arcum, nulli visa cito decurrit tramite virgo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 23:3)
Ergo iter inceptum celerant rumore secundo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:5)
Nihil illi tendere contra, sed celerare fugam in silvas et fidere nocti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION