라틴어 문장 검색

Censores, inquit, Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et ' cur,' inquiunt, 'ita est, ut tu sis quam equus curatior?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 12:2)
M. Cato in oratione, quam dixit apud censores In Lentulum, ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 5:1)
Animadvertimus in oratione P. Scipionis, quam censor habuit ad populum De Moribus, inter ea quae reprehendebat, quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpavisse, quod filius adoptivos patri adoptatori inter praemia patrum prodesset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 16:1)
Haec eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti vulgo discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam quod facturos deieraverant non fecissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 12:1)
Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XXII 1:1)
NIMIS pingui homini et corpulento censores equum adimere solitos, scilicet minus idoneum ratos esse cum tanti corporis pondere ad faciendum equitis munus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XXII 2:1)
verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 1:2)
Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 32:1)
Vir, inquit, cum divortium fecit, mulieri iudex pro censore est, imperium quod videtur habet, si quid perverse taetreque factum est a muliere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 5:2)
Quid significet in veteribus praetorum edictis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 1:1)
EDICTA veterum praetorum sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Traiani et aliud quid quaerentibus cum in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 2:1)
Tum in quodam edicto antiquiore ita scriptum invenimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVII 3:1)
Postea populus eos simul censores facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VIII 7:1)
Praeterea in libris quos Ad Praetoris Edictum scripsit multa posuit, partim lepide atque argute reperta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 4:1)
Sicuti hoc est quod in quarto Ad Edictum libro scriptum legimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION