라틴어 문장 검색

Is tamen Crassus, vir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos cives princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 4:1)
Verumne ita sentis, Vetti, ut philosophia conviviis intersit, et non tamquam censoria quaedam et plus nimio verecunda materfamilias penetralibus suis contineatur, nec misceat se Libero, cui etiam tumultus familiares sunt, cum ipsa huius sit verecundiae ut strepitum non modo verborum sed ne cogitationum quidem in sacrarium suae quietis admittat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 2:2)
ut qui carnifices expertus est et tormenta membrorum, aut qui infaustas pertulit orbitates, vel cui nota quondam adflicta censoria est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 10:2)
Cum ergo una censoria sit, delicata altera, scire equidem velim quae servandae aptior sit sanitati.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:6)
Nam securus erit, nec inquieta Lassi marmora Sisyphi videbit, Quem censoria cum meo Severo Docti lima momorderit Secundi.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXX6)
Iam tristis nucibus puer relictis Clamoso revocatur a magistro, Et blando male proditus fritillo, Arcana modo raptus e popina, Aedilem rogat udus aleator.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXXIV1)
Audiat aedilis ne te videatque caveto:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, CII4)
Nec timet aedilem moto spectare fritillo, Cum videat gelidos tam prope verna lacus:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, I2)
unde est etiam in sexto vel quae Tiberine videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem, cum de Marcello aedili diceret, filio sororis Augusti, in cuius honorem hoc factum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 45)
magne cato Censorium dicit, qui scripsit historias, multa etiam bella confecit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8411)
his dantem ivra catonem ut supra diximus, Censorium significat, non Uticensem, qui contra Caesarem bella suscepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6703)
Ipsa illa censoria contra Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 3:6)
Vt Accius isdem aedilibus ait se et Pacuvium docuisse fabulam, cum ille octoginta, ipse triginta annos natus esset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:11)
Hic cum summa voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quo modo discessu meo discessit a sese ceciditque, postea quam eos imitari coepit quos ipse perverterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:6)
C. etiam Iulius aedilis curulis cottidie fere accuratas contiones habebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION