라틴어 문장 검색

decreti et a senatu duo lictores, flamonium Claudiale, simul Claudio censorium funus et mox consecratio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장6)
eius accusationis auctor extitit Paetus quidam, exercendis apud aerarium sectionibus famosus et tum vanitatis manifestus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 23장2)
C. Suetonio Luccio Telesino consulibus Antistius Sosianus, factitatis in Neronem carminibus probrosis exilio, ut dixi, multatus, postquam id honoris indicibus tamque promptum ad caedes principem accepit, inquies animo et occasionum haud segnis Pammenem, eiusdem loci exulem et Chaldaeorum arte famosum eoque multorum amicitiis innexum, similitudine fortunae sibi conciliat, ventitare ad eum nuntios et consultationes non frustra ratus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장1)
enimvero Montanum probae iuventae neque famosi carminis, quia protulerit ingenium, extorrem agi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 29장5)
Syriam et quattuor legiones obtinebat Licinius Mucianus, vir secundis adversisque iuxta famosus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장2)
quippe integrum illic ac favorabilem proconsulatum Vitellius, famosum invisumque Vespasianus egerat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 97장7)
Nota per eos dies Iunii Blaesi mors et famosa fuit, de qua sic accepimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장1)
eaque velut censura in Sariolenum Voculam et Nonium Attianum et Cestium Severum acerrime incubuit, crebris apud Neronem delationibus famosos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 41장3)
abrogati inde legem ferente Domitiano consulatus quos Vitellius dederat, funusque censorium Flavio Sabino ductum, magna documenta instabilis fortunae summaque et ima miscentis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 47장3)
Sed quoniam famosae urbis supremum diem tradituri sumus, congruens videtur primordia eius aperire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장1)
inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, ut M. Perpenna censorius narrare solitus est, Romam demigravit in foroque esse coepit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 1장 1:2)
nudatos opere censorio aut sententia iudicum de ambitu condemnatos restituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 1:2)
Gaio Caluo post famosa epigrammata de reconciliatione per amicos agenti ultro ac prior scripsit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 73장 1:3)
etiam sparsos de se in curia famosos libellos nec expauit et magna cura redarguit ac ne requisitis quidem auctoribus id modo censuit, cognoscendum posthac de iis, qui libellos aut carmina ad infamiam cuiuspiam sub alieno nomine edant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 55장 1:1)
sed et aduersus conuicia malosque rumores et famosa de se ac suis carmina firmus ac patiens subinde iactabat in ciuitate libera linguam mentemque liberas esse debere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 28장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION