라틴어 문장 검색

nunc et Achaemenio perfundi nardo iuvat et fide Cyllenea levare diris pectora Sollicitudinibus, nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 137)
nisi comoediis et et improbissimus, Graecis tamen frequentior, qui Centaurum qui *χείρων est *̔́ησσονα et insulas dicunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 256:2)
Et haec autem, quae non sunt, rerum natura conplectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri, Gigantes et quicquid aliud falsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis non habeat substantiam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 15:4)
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
tum victa trepidant monstra, Centauri truces Lapithaeque multo in bella succensi mero;
(세네카, Hercules Furens 12:14)
saxa cum silvis feram rapiamque dextra plena Centauris iuga.
(세네카, Hercules Furens 14:12)
abrumpit scopulos Athos Centauros obiter ferens et iuxta Rhodopen stetit laxata nive cantibus;
(세네카, Hercules Oetaeus 16:6)
feminae caderem manu, sed caelum habentis, si nimis, superi, fuit, Scythico sub axe genita domuisset meas vires Amazon - feminae cuius manu Iunonis hostis vincor?
(세네카, Hercules Oetaeus 17:21)
utinam meo cruore satiasset suos Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus vallatus hydram tabe pavissem mea, utinam fuissem praeda Centauris datus aut inter umbras vinctus aeterno miser saxo sederem!
(세네카, Hercules Oetaeus 17:28)
fugit abducta navita cumba et Centauris Thessala motis ferit attonitos ungula manes anguesque suos hydra sub undas territa mersit teque labores, o nate.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:50)
tum saeva Amazon ultimus cecidit metus.
(세네카, Troades 255:1)
turmas Amazon stravit, aut qualis deo
(세네카, Troades 694:1)
qualis et Ischomache Lapithae genus heroine, Centauris medio grata rapina mero;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26)
aspera Centauros eadem dementia iussit frangere in adversum pocula Pirithoum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 610)
tuque o Eurytion vino Centaure peristi, nec non Ismario tu, Polypheme, mero.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33b7)

SEARCH

MENU NAVIGATION