라틴어 문장 검색

At lucem multum per se pudorem omnium oculis, multum etiam tribunorum militum et centurionum praesentiam afferre;
(카이사르, 내란기, 1권 67:7)
Concurrebant legati, centuriones tribunique militum:
(카이사르, 내란기, 1권 71:4)
Quibus confirmatis rebus se statim signa translaturos confirmant legatosque de pace primorum ordinum centuriones ad Caesarem mittunt.
(카이사르, 내란기, 1권 74:6)
compluresque tribuni militum et centuriones ad Caesarem veniunt seque ei commendant.
(카이사르, 내란기, 1권 74:8)
subsequuntur tribuni militum centurionesque;
(카이사르, 내란기, 1권 76:6)
Sed ex numero tribunorum militum centurionumque nonnulli sua voluntate apud eum remanserunt.
(카이사르, 내란기, 1권 77:2)
centuriones in priores ordines, equites Romanos in tribunicium restituit honorem.
(카이사르, 내란기, 1권 77:4)
Pugnatur acriter ad novissimum agmen, adeo ut paene terga convertant, compluresque milites, etiam nonnulli centuriones, interficiuntur.
(카이사르, 내란기, 1권 80:8)
tribunis militum centurionibusque, qui eo praesidii causa venerant, quod eorum consilia sua virtute confirmassent.
(카이사르, 내란기, 2권 21:5)
Proxima nocte centuriones Marsi duo ex castris Curionis cum manipularibus suis XXII ad Attium Varum perfugiunt.
(카이사르, 내란기, 2권 27:1)
Hic dimissus a Caesare in Africam venerat, legionesque eas traduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinio receperat Caesar, adeo ut paucis mutatis centurionibus eidem ordines manipulique constarent.
(카이사르, 내란기, 2권 28:2)
Reliquae copiae missis ad Varum noctu legatorum numero centurionibus sese ei dediderunt.
(카이사르, 내란기, 2권 44:2)
tribuni militum centurionesque sequuntur, atque idem omnis exercitus iurat.
(카이사르, 내란기, 3권 13:5)
Tiburtius, centuriones militesque nonnulli.
(카이사르, 내란기, 3권 19:13)
Ita uno die VI proeliis factis, tribus ad Dyrrachium, tribus ad munitiones, cum horum omnium ratio haberetur, ad duo milia numero ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque complures (in eo fuit numero Valerius Flaccus L.
(카이사르, 내란기, 3권 53:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION