라틴어 문장 검색

cottidieque palpebra vertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장76)
Meges se quoque multa temptasse, neque umquam profuisse, quia semper iterum oculo palpebra inhaeserit, memoriae prodidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장79)
Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perveniunt eique inhaerescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장186)
Tum interest venae pituitam mittant quae inter calvariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et calvariam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장237)
inferiores per eas membranas, quae ob oculis ad cerebrum tendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장239)
Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장14)
Super ea valentior tunica est, quae interiori vehementer ima parte inhaeret:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장8)
Qua parte vero inhaerebunt, et ab superiore et ab inferiore parte lino vinciendae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장8)
deinde non extracto testiculo, sicut intestinis quoque prolapsis interdum fieri docui (20.5), colligendae venae vinciendaeque, ubi tunicis inhaerebunt, et sub his praecidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 24장2)
Sic enim fit, ut inferior pars glutinetur, superior ita sanescat, ne inhaereat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장21)
multoque magis, si spina aliqua vesicae inhaeret eamque, cum duceretur, duplicavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장75)
Ergo et per se saepe excidit, et si in primo, quod est angustius, inhaeret, eodem tamen unco sine ulla noxa educitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장102)
deinde id serrula praecidendum est quam proxime sanae carni etiam inhaerenti:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장7)
Igitur calvaria incipit, ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque levis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장3)
Ex his quae oculorum sunt, recta simplicia ad cerebrum tendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION