라틴어 문장 검색

Dux itaque cernens sic suos audacissimos milites gravi interitu et ruina corruisse, alios exstinctos et combustos, alios enervatos, et omne opus machinae celeri strage et edaci flamma consumptum, ac plurimos Christianae societatis animo deficere fugamque meditari, moestus et dolens, universos desperatos revocare coepit ad assultum urbis, ad interitum adversariorum, ad firmandam obsidionem, [0570D] dicens: Ah!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:4)
At Baldewinus semper miles imperterritus, cernens hostes se graviter insequi, et jam per totam planitiem plurimum exercitus descendisse, sine mora cum universis catholicis militibus in freno equis reductis, Turcos velociter incurrit, duroque certamine commisso, circiter quadringenti Turcorum illic in gladio, lancea et sagitta occisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:9)
Tyrii, cernentes quia hoc modo machinis nocere nequibant, alia arte machinas atterere conati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:7)
Hoc denique comperto, quod tot millia jam juxta convenissent et armigeros militesque regis peremissent, rex ex consilio optimatum suorum, qui diutina obsidione vexati erant, et rebus et cibariis exhausti, tentoria sustulit, ac die Dominica, quae est ante Dominicam Palmarum, Ptolemaidem et caeteras civitates pertransiens, ipsa sancta et celebri die Palmarum per portam, quae respicit ad montem Olivarum, per quam et Dominus Jesus asello insidens intravit, ipse cum suis et una cum quibusdam magnificis legatis Graecorum, qui ad eum [0699D] supervenerant, dum adhuc in obsidione esset, intromissus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:5)
Nam multas bonas domos vidi quarumdivitie habundaverunt et creverunt quando helimosine in eis habundabantet habundanter fiebant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 51:29)
Unde quidam philosophus dixit, "Benefactum qui denegat, coramoculis omnia cernentis se accusat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 14:9)
Nam facta cernuntur, animus non videtur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 23:3)
Amicitia stulti vel insipientis ideo non est amplectenda, quia stultialiena vitia cernunt et suorum obliviscuntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 26:1)
Unde quidam philosophus dixit,"Proprium est stultitie aliena vitia cernere, suorum oblivisci."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 26:2)
Ira impedit animum, ne possit cernere verum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 45:17)
Ratione enim inhibenda est adholescentia, etbene adhibita ratio cernit quid optimum sit;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:32)
Impedit ira animum, ne possit cernere verum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 11:2)
Bene adhibita ratio cernit, quid optimum sit, neglecta veromultis implicatur erroribus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 37:11)
Ira impedit animum, ne possit cernere verum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 84:7)
"Propriumest stultitia aliena vitia cernere, suorum autem oblivisci;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 115:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION