라틴어 문장 검색

est quoque cunctarum novitas carissima rerum, gratiaque officio, quod mora tardat, abest, cetera certatim de magno scripta triumpho iam pridem populi suspicor ore legi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 426)
Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem, perdendum est mortale genus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 25:3)
At comites rapidum solitis hortatibus agmen ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt et velut absentem certatim Actaeona clamant (ad nomen caput ille refert), et abesse queruntur nec capere oblatae segnem spectacula praedae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 26:1)
Ardescunt germani caede bimembres certatimque omnes uno ore arma, arma loquuntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 27:4)
Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, et videor Geticis scribere posse modis, crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis inque meis scriptis Pontica verba legas, qualemcumque igitur venia dignare libellum, sortis et excusa condicione meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1427)
hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, tristia, quo possum, carmine fata levo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1058)
inter quos, memini, dum me mea fata sinebant, non invisa tibi pars ego saepe fui, quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis, quique prius mollem vacuamque laboribus egi in studiis vitam Pieridumque choro, nunc procul a patria Getieis circumsonor armis multa prius pelago multaque passus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 32)
certatim interea roranti pumice raucas exspectant scatebras et sicco margine pendent, hoc limum iubet inpositum de fonte lavari Christus et infusa vultum splendescere luce.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3229)
nos festis trahimus per pia gaudia noctem conciliis votaque prospera certatim vigili congerimus prece, extructoque agimus liba sacrario.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae39)
ac veluti summis antiquam in montibus ornum cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant eruere agricolae certatim, - illa usque minatur et tremefacta comam concusso vertice nutat, volneribus donec paulatim evicta, supremum congemuit, traxitque iugis avolsa ruinam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 26:2)
certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 13:9)
Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 30:10)
Certatim instaurant epulas atque omine magno crateras laeti statuunt et vina coronant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 8:4)
Haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit, certatim sese Rutuli exhortantur in arma:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:14)
Ilicet infandum cuncti contra omina bellum, contra fata deum perverso numine poscunt, certatim regis circumstant tecta Latini.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION