라틴어 문장 검색

Itaque hercules postquam maris ira infesta convaluit, Lichas trepidans ad me supinas porrigit manus et tu inquit Encolpi, succurre periclitantibus et vestem illam divinam sistrumque redde navigio.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:5)
Certatim omnes heredipetae muneribus gratiam Eumolpi sollicitant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:30)
Illae timore posito certatim adnatant Lignumque supera turba petulans insilit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.7)
Ut mos est vulgi, passim et certatim ruit, "Feliciter!"
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Demetrius rex et Menander poeta: Quomodo saepe fallatur hominum iudicium.2)
Omnes me certatim et tamen aequaliter amant, omnibus nunc ego in uno referre gratiam possum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 5:1)
Certatim ergo tibi gratias agimus, ego quod illam mihi, illa quod me sibi dederis, quasi invicem elegeris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 8:1)
certatim quidquid venale audiunt emptitant, quoque sint plura venalia efficiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 5:2)
Vendideram vindemias certatim negotiatoribus ementibus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 1:2)
Non fere quisquam in senatu fuit, qui non me complecteretur exoscularetur certatimque laude cumularet, quod intermissum iam diu morem in publicum consulendi susceptis propriis simultatibus reduxissem;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 21:1)
Praeivimus et commilitonibus ius iurandum more sollemni, eadem provincialibus certatim pietate iurantibus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 522)
Apud me et milites et pagani, a quibus iustitia eius et humanitas penitus inspecta est, certatim ei qua privatim qua publice testimonium perhibuerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 86 B2)
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo Per septem portus in maris exit aquas, Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi - Sic tua sacra pius semper Osiris amet, Pigraque labatur circa donaria serpens, Et comes in pompa corniger Apis eat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 136)
quid nunc Aegyptia prosunt Sistra?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 921)
cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae, quoque sui comites ire vetantur, eat, cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum, praeterquam siquos illa venire iubet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 133:1)
ecquis ita est audax, ut limine cogat abire iactantem Pharia tinnula sistra manu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 128)

SEARCH

MENU NAVIGATION