라틴어 문장 검색

haec nisi omnia expugno, si mihi supplicationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores . . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 10a 3:5)
quod denique senatum invidia liberassem, qua flagrabat apud ordines alios, quod severus in ceteros senatoribus solis dissimulatione quasi mutua parceret.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 21:2)
Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus victor habet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:13)
eiusdem rei causa ludi magni voti aeris trecentis tribus milibus trecentis triginta tribus triente, praeterea bubus Iovi trecentis, multis aliis divis bubus albis atque ceteris hostiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 120:1)
nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec vestis habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris civibus vidissent, ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos, quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem more Dionysi tyranni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 58:1)
nos alias hinc ad lacrimas ad aliam sepulturam, id est ad ceteros sepeliendos, qui eodem proelio ceciderunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 961)
Duce itaque Godefrido ab Hasart in Antiochiam reverso, dehinc obside Mahumet in manu et custodia suorum Antiochiae relicto, Turbaysel et Ravenel profecto, Baldewino vero ab Hasart cum suis Rohas reverso, plurimi de exercitu viri nobiles et ignobiles, Drogo de Nahella, Reinardus de Tul, Gastus [0520C] de Berdeiz, Folkerus Carnutensis, caeterique primates et commilitones per centenos et quinquagenos alii equo, alii pede, venerunt ad civitatem Rohas, ut a Baldewino, duce et principe in civitate et regione facto, pro obsequio militari praemia mererentur, moram aliquam apud eum facientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:1)
Maximum vero illud portentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraclum ab Iove Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes legatique illud, in quo inerant sortes, collocavissent, simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat, et sortes ipsas et cetera, quae erant ad sortem parata, disturbavit et aliud alio dissupavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 110:1)
Maximum vero illud portentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraculum ab Iove Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes legatique vas illud in quo inerant sortes collocavissent, simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat, et sortes ipsas et cetera, quae erant ad sortem parata, disturbavit et aliud alio dissipavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 110:1)
nam malefactores occiduntur, et alii taliter deterrentur, quod de cetero similia facere non præsumant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 227:18)
Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeviret infeste, ut poenarum maiores aegre ferret finiri cum morte dolores, Numerium tribunum, malitia quendam exsuperantem, eisdem diebus convictum, confessumque quod exsecto vivae mulieris ventre, atque intempestivo partu extracto, infernis manibus excitis, de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni mussante, abire iussit, inlaesum, salutem et invidendas opes et militiae statum integrum retenturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 17:1)
Id in alio genere fracturae supervacuum est, cetera eadem facienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 7장10)
Quae deinceps exequi adgrediar, dilatisque in aliud uolumen ossibus, in hoc cetera explicabo;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 5:6)
Id in alio genere fracturae superuacuum est, cetera eadem facienda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 3:1)
dilatisque in aliud volumen ossibus, in hoc cetera explicabo;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, Praefatio. De chirurgia, ejusque historia, et de optimi Chirurgi qualitatibus. 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION