라틴어 문장 검색

ne frater quidem tibi sine chirografo credidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.6)
Et quia de re maxima melius sibi quisque credit, do chirografum;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.18)
sed, ut chirographo facto docetur, cauta centesima est faeneratori, quae per bilustre producta tempus modum sortis ad duplum adduxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 1:4)
Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret si eidem deo manciparemur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 1:1)
Nullum bonum sub exceptione personarum administramus, quia nobis praestamus, qui non ab homine aut laudis aut praemii expensum captamus, sed a deo exactore et remuneratore indifferentis benignitatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 3:2)
Ordinabat autem ut omnes nummi argentei tonsi aut diminuti in solutionibus pecuniarum minime reciperentur, ne grani quidem facta gratia, quam remedium vocant, sed tantum cum exceptione attritionis competentis, quae ob incertitudinem exceptio erat quasi illusoria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 30:4)
legales autem quaestiones has fecit, scripti et voluntatis (quam ipse vocat κατα` ῥητο`ν και` ὑπεξαίρεσιν, id est dictum et exceptionem, quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 144:1)
Chirografum prode, parricidarum foedus et nefariae spei pactum, chirografum danti impium, accipienti turpe, patri periculosum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, chirografum cum abdicato.11)
quotienscumque filium tuum video (video autem fere cotidie), polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, quantum valeam quantumque possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 5 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION