라틴어 문장 검색

tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iovis vesci quod traditum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset qui sacrificiis praecineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 425:2)
ob quam causam ei perpetuus quoque honos habitus est, ut revertenti a cena tibicine canente funale praeferretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVII Periocha4)
Olympio ge tibicen, dum illam educunt huc novam nuptam foras, suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 31)
perii, seditionem facit lien, occupat praecordia, perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 219)
tibicen vos interibi hic delectaverit.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 5246)
bibe, tibicen.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 465)
age, tibicen, quando bibisti, refer ad labeas tibias, suffla celeriter tibi buccas quasi proserpens bestia, agedum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 482)
Siquidem mihi saltandum est, tum vos date bibat tibicini.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 546)
Tene, tibicen, primum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 550)
Ideoque et a numero nomina ceperunt, quod, cum vox constiterit in una sonorum finitione ab eaque se flectens mutaverit et pervenerit in quartam terminationem, appellatur diatessaron, in quintam diapente [in sextam diapason, in octavam et dimidiam diapason et diatessaron, in nonam et dimidiam diapason diapente, in XII disdiapason]. Non enim inter duo intervalla, cum chordarum sonitus aut vocis cantus factus fuerit, nec inter tria aut sex aut septem possunt consonantiae fieri, sed, uti supra scriptum est, diatessaron et diapente et ex ordine ad disdiapason convenientiae ex natura vocis congruentis habent finitiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장38)
Nam Cometa quo tempore describat arcum Parabolicum AC, eodem tempore ea cum velocitate quam habet in altitudine SP (per Lemma novissimum) describet chordam AC, adeoque eodem tempore in circulo cujus semidiameter esset SP revolvendo, describeret arcum cujus longitudo esset ad arcus Parabolici chordam AC in dimidiata ratione unius ad duo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 55:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION