라틴어 문장 검색

Illa utique capite fracto servanda sunt, ut, donec iam valida cicatrix sit, vitentur sol, ventus, frequens balineum, maior vini modus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장104)
Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장14)
deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae fixae circumpositaeque ossa in sua sede contineant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장44)
et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior valentiorque ferula inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장45)
Cum ad ferulas ventum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breviores, sub ala brevissimae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장68)
ferulaeque vel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, vel aliquanto breviores sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장71)
nam ubi alterum integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장75)
) scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae vulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus faceis opus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장118)
cicatrix inducta fovenda facit aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeve similes verbenae decoctae sint;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장149)
quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장158)
nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장17)
quorum si nihil euenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 21:2)
atque ubi inductae uulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum reuertatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:4)
postea summouendum id ipsum, quo maturius induci cicatrix possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 12:5)
Vlcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem uix recipiunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION