라틴어 문장 검색

Sunt, quae ciliciis vestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:42)
Referret, inquam, alius, quod in palatii militia sub chlamyde et candenti Uno corpus eius cilicio tritura sit, quod stans ante saeculi potestates lurida ieiuniis ora portaverit, quod adhuc sub alterius indumentis alteri militarit et ad hoc habuerit cingulum, ut viduis, pupillis, oppressis, miseris subveniret:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 9:4)
"Scidit vestimenta sua et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque in sacco et ambulabat demisso capite."
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:20)
"Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res inpositas capiti, quas recto vertice portat servulus infelix et cursu ventilat ignem, scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat serraco veniente abies, atque altera pinum plaustra vehunt;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III101)
undique colles Inclusere cavi, et nigra nemus abiete cingit, quae res utique faciebat lucum a populi communione secretum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 9:3)
Labitur uncta vadis abies.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 51:1)
Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, Percellunt magnas quercus, exciditur ilex, Fraxinus frangitur, atque abies consternitur alta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 27:5)
vento nimio abies aut quercus avellitur, cannam nulla facile frangit procella.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 6:2)
243 In Cilicia alloquitur comites suos, solatur, suadetque, ut secum ad Parthos Eoasque gentes proficiscantur.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권15)
Ne toga barbatos faciat vel paenula libros, Haec abies chartis tempora longa dabit.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXXIV Manuale1)
tum silvis scaena coruscis 'silvis coruscis' hoc est silvarum coruscarum, id est crispantium, ut Iuvenalis longa coruscat serraco veniente abies.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1642)
nam fulminata abies interitum dominae significat, et Troia per feminam periit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 169)
abiete solutio est spondei, nunc in proceleumaticum, alias in dactylum, ut arma virum, alias in anapaestum, ut fluviorum rex Eridanus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1615)
nam variat ligni genera in hoc equo, ut abiete costas et pinea claustra, ita hic 'acernis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1124)
labitur uncta vadis abies descendentis celeritate prope conscendit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 911)

SEARCH

MENU NAVIGATION