라틴어 문장 검색

distent autem transversaria inter se circiter pedes III S. supponanturque in singulis intervallis eorum arbusculae, quae graece ἁμαξόποδεσ dicuntur, in quibus versantur rotarum axes conclusi lamnis ferreis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장4)
invenietur ejus velocitas partium sex post reflexionem, dicendo, ut motus partes sex ante reflexionem ad motus partes octodecim postea, ita velocitatis partes duae ante reflexionem ad velocitatis partes sex postea.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 23:18)
Numeri autem reflexionum sunt ad invicem ut velocitates partium correspondentium directe, & spatia inter eorum reflexiones inverse.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 8:5)
Laus virtutis reflexio est, atque, ut fit in speculis, trahit aliquid e natura corporis quod reflexionem praebet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:2)
Tandem ducendum erit corpus A in chordam arcus TA (quae velocitatem ejus exhibet) ut habeatur motus ejus in loco A proxime ante reflexionem, deinde in chordam arcus tA ut habeatur motus ejus in loco A proxime post reflexionem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION