라틴어 문장 검색

transibat per medium Sagittae, nec longe ultra protendebatur, desinens in [Aquarii] 4°, cum lat. bor.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 42:13)
Unde etiam in Portugallia quartam fere coeli partem (id est gradus 45) occupasse dicitur, ab occidente in orientem splendore cum insigni protensa;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 53:7)
Protendo igitur ad genua vestra supinas manus petoque et oro, ne nocturnas religiones iocum risumque faciatis, neve traducere velitis tot annorum secreta, quae vix mille homines noverunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:13)
Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento circumactus diu vocem collegi tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem labentis laciniam duxi et Per fidem inquam pater, cuius haec navis est, aut quos vehat, dicere potes?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:18)
Et illum quidem vociferantem in mare ventus excussit, repetitumque infesto gurgite procella circumegit atque hausit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:7)
Postero die, cum poneremus consilium, cui nos regioni crederemus, repente video corpus humanum circumactum levi vertice ad litus deferri.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:8)
deinde porticus in D litterae similitudinem circumactae, quibus parvola sed festiva area includitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 4:2)
quin etiam parva haec - parva si non cotidie fiant - ordine quodam et velut orbe circumagit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 3:2)
quod potest esse documento nihil desperare, nulli rei fidere, cum videamus tot varietates tam volubili orbe circumagi.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 6:1)
Stabiis erat diremptus sinu medio - nam sensim circumactis curvatisque litoribus mare infunditur -;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:1)
Ut vero fuga vos a certa morte reduxit, ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam praetemptatque manu silvas et luminis orbus rupibus incursat foedataque bracchia tabo in mare protendens gentem exsecratur Achivam atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 26:1)
In Pane eucharistico “creatio protenditur ad deificationem, ad sanctas nuptias, ad unitatem obtinendam cum ipso Creatore”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:14)
ast hic imperium protendit latius aevo posteriore suis cupiens sancire salutem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권26)
temonis vice funis inest, qui terga duorum dividit et medius tangit utrumque latus, deque iugo in longum se post vestigia retro protendens trahitur, transit et ima pedum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.29)
Talis prima Dares caput altum in proelia tollit, ostenditque umeros latos, alternaque iactat brachia protendens, et verberat ictibus auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION