라틴어 문장 검색

hic, rursus dum pacta movet damnisque coactus extremo mutare parat praesentia casu, nil sibi periurum sensit prodesse furorem converti nec fata loco, multisque suorum diras pavit aves, inimicaque corpora volvens Ionios Athesis mutavit sanguine fluctus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:86)
rex ipse micantem inclinat dextra pateram secretaque Beli et vaga testatur volventem sidera Mithram.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:37)
si volvere priscos annales libeat:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:94)
Quod ubi factum est, cera per stramenta 6 vel iuncos defusa colatur, atque iterum similiter de integro coquitur, et in quas quis voluit formas aqua prius 7 adiecta defunditur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 16장 1:4)
igitur futura volvens non aliud repperit quam ut hostem silvis coerceret, donec saucii quantumque gravioris agminis anteirent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장9)
at hercule nemo refert quod Italia externae opis indiget, quod vita populi Romani per incerta maris et tempestatum cotidie volvitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장14)
Sed mihi haec ac talia audienti in incerto iudicium est fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte volvantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장1)
at tu gratiam immensam, innumeram pecuniam circumdedisti adeo ut plerumque intra me ipse volvam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장8)
stupra nunc et comissationes et feminarum coetus volvit animo:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장7)
obstringuntur inter se tacito foedere legiones, adsciscitur auxiliorum miles, primo suspectus tamquam circumdatis cohortibus alisque impetus in legiones pararetur, mox eadem acrius volvens, faciliore inter malos consensu ad bellum quam in pace ad concordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 54장5)
bellum volvebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장3)
integri cum sauciis, semineces cum expirantibus volvuntur, varia pereuntium forma et omni imagine mortium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 28장3)
sic inter undas volvuntur, pari utrimque prora et mutabili remigio, quando hinc vel illinc adpellere indiscretum et innoxium est.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장11)
ex diverso trepidi milites, dux segnis et velut captus animi non lingua, non auribus competere, neque alienis consiliis regi neque sua expedire, huc illuc clamoribus hostium circumagi, quae iusserat vetare, quae vetuerat iubere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장3)
unde clamor acciderat, circumagere corpora, tendere artus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION