라틴어 문장 검색

sed quoque, cum rigore quodam, tum similitudine ipsa, minus suaves habemus, quia ultima syllaba nec acuta unquam excitatur nec flexa circumducitur, sed in gravem vel duas graves cadit semper.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 199:1)
Tota aetas partibus constat et orbes habet circumductos maiores minoribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 6:6)
Quousque me circumducis ?
(세네카, 행복론, Liber II 41:9)
quas nationes funditus excidi, quas transportari, quibus libertatem dari, quibus eripi, quos reges mancipia fieri quorumque capiti regium circumdari decus oporteat, quae ruant urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 3:8)
Eodem modo unumquemque ex his, qui ad augendam turbam exeunt, inanes et leves causae per urbem circumducunt;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 115:1)
"enatat hic pelagus Romani militis ardor et chartam madido transportat corpore siccam."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem86)
"an refert, quo funera longa measque transportem tenebras?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권385)
suo iussu circumduci Albanum exercitum, ut Fidenatium nuda terga invadant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 290:3)
itaque e maioribus castris, unde antea cessatum fuerat, brevi spatio circumductae copiae Capenates in vallum Romanum versos ab tergo adgrediuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 159:2)
itaque diviso exercitu Camillus collegam in eam partem circumductis copiis quam hostes tenebant moenia adgredi iubet, non tam a spe scalis capi urbem posse quam ut aversis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis laxaretur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 99:1)
placuit inde iam maiore conatu animoque ab unius expugnatione urbis ad perdomandum Latium victorem circumducere exercitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 192:1)
tum deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis paulum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 553:1)
ceterum quando ne ea quoque temptata vis parum proficeret timeri poterat, consilio grassandum, si nihil vires iuvarent ratus, Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 181:1)
dein, postquam nec clamor hostium nec impetus nec tela missa eandem vim habere visa, praefectis equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato in transversos quanto maximo possent impetu incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et commovere hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 414:2)
his auditis consul ad partem urbis quam adierant equites circumducit agmen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 484:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION