라틴어 문장 검색

Nam, datis dextris, et civibus cum pace egressis, capta et patefacta est civitas, sexta feria, quae est ante Sabbatum sanctae Pentecostes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 34:5)
et sic, urbe in potestate suorum reddita ac patefacta, Sidonii cum ammiraldo suo circiter quinque millia cum rebus suis in pace egressi sunt, usque ad Ascalonem proficiscentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 68:4)
et sic Tankrado suisque sequacibus aditum patefecit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:3)
Hiisdem temporibus cavendumest, ne absentatoribus patefaciamus aures, ne adulari nos sinamus:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 64:2)
Itasit, ut hiis assentatoribus patefaciat aures suas maxime qui ipse sibiassentetur et se maxime ipse delectet."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 64:8)
" Quarta vero ratione, quia, si uterer consilio tuo, quandoque oporteret, ut secretum haberetur, donec illud patefieri foret necessarium, quod ate fieri non valeret;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 24:13)
Iisdem temporibus cavendum, ne assentatoribus patefaciamus aures, ne adulari nos sinamus:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 118:4)
Ita fit, ut is assentatoribus patefaciat auressuas maxime, qui sibi assentetur et se maxime ipse delectet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 118:10)
Communi itaque consilio rexeis omne crimen quod sibi imposuerant condonavit, eo tamen pacto ut criminissibi impositi causas patefacerent.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:53)
Circuivit, inquit, cor meum, ut scirem impii laetitiam, et considerarem, et quaererem sapientiam, et numerum, et ut scirem per imperium laetitiam, et molestiam, et jactationem;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 4:20)
tumultuando patefactis insidiis reserataque iam fallacia, per quam ex confesso salus eorum appetebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 11:2)
aut chasmatiae qui grandiore motu patefactis subito voratrinis, terrarum partes absorbent, ut in Atlantico mari, Europaeo orbe spatiosior insula, et in Crisaeo sinu Helice et Bura, et in Ciminia Italiae parte, oppidum Saccumum, ad Erebi profundos hiatus abactae, aeternis tenebris occultantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 13:4)
Convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, spe concepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerum praesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus, orditur, flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum, omnium rerum usu regionum feracium, et consideratione ea qua rectus pergeret hostis, adhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias peterentur, sese ductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus, nullisque adhuc aquis advenis adolescens, facile penetrari poterit ut vadosus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 7장 10:1)
Aviditate itaque rapiendi aliena festinans, petit impetu fidenti castella, unde subita animi consternatione defensores armorum varietate praestricti, se cunctosque prodidere, qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi confestim claves obtulere portarum, patefactisque aditibus, quicquid ibi congestum erat eruitur, et productae sunt attonitae metu mulieres, et infantes matribus implicati, graves aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 2:1)
Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Ursicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tune in regendo milite potioris, Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem, crebro monebat, ut compositis velitaribus cunctis, per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors iuvisset, stationibus interceptis, nocturnas hostium aggrederentur excubias, quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 3장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION