라틴어 문장 검색

quarum una corusco semper sole rubens et torrida semper ab igni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:3)
Ipse pater media nimborum in nocte corusca fulmina molitur dextra;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:8)
namque Diespiter, igni corusco nubila dividens plerumque, per purum tonantis egit equos volucremque currum, quo bruta tellus et vaga flumina, quo Styx et invisi horrida Taenari sedes Atlanteusque finis concutitur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 342)
Illa vox, quae timebatur, erat blanda, non tamen publica, at haec, quae timenda est, non ex uno scopulo, sed ex omni terrarum parte circumsonat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 2:3)
Magno animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 7:3)
Ecce undique me varius clamor circumsonat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 1:1)
Itaque monitionibus crebris opiniones, quae nos circumsonant, repellantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 55:3)
quem barbarorum inconditus et barbaris quoque humanioribus gravis fremitus circumsonat.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 116:3)
Circumfudit me ex longo frugalitatis situ venientem multo splendore luxuria et undique circumsonuit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 10:1)
haut equidem horrui, cum pace rupta bellicus muros fragor circumsonaret, pertuli intrepide omnia:
(세네카, Hercules Furens 6:13)
non si ipse mundum concitans divum sator corusca saeva tela iaculetur manu, umquam rependam sceleribus poenas pares mater nefanda, mors placet:
(세네카, 오이디푸스 13:40)
quid ille qui mundum quatit vibrans corusca fulmen Aetnaeum manu, sator deorum?
(세네카, 파이드라 2:40)
Te, te, creator caelitum, testem invoco et te, coruscum lucis aetheriae iubar, t ex cuius ortu nostra dependet domus:
(세네카, 파이드라 12:41)
veniente nocte nec non numerosus erigatur laquearibus coruscis camerae in superna lychnus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:16)
Exuit implicitum tenebris umentibus orbem Oceano prolata dies, genitorque coruscae lucis adhuc hebetem vicina nocte levabat et nondum excusso rorantem lampada ponto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권1)

SEARCH

MENU NAVIGATION