라틴어 문장 검색

Ingens ergo in tabernaculo solitudo erat paucis spadonibus, quia, quo discederent, non habebant, circumstantibus regem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 11:2)
qui ut praefectos regis circumstantes se vidit, Demetrium et semetipsum id facinus cogitasse confessus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 34:1)
Laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 6:2)
"Haec tecum quam sine te cum his loqui malui, non uti inirem circumstantis exercitus gratiam, sed ut vocem loquentium potius quam gemitum murmurantium audires."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 6:32)
Tandem constitit sanguis, paulatimque animum recepit et circumstantes coepit agnoscere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 32:2)
Amisso utroque telo Macedo gladium coeperat stringere, cum occupatum conplexu pedibus repente subductis Dioxippus arietavit in terram ereptoque gladio pedem super cervicem iacenti inposuit stipitem intentans elisurusque eo victum, ni prohibitus esset a rege.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 25:1)
nimia scilicet eiusdem rithimi repercussio, nisi forte novum aliquid atque intentatum artis hoc sibi preroget;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 206:2)
Popularium omnium ob oculos nunc versamur, quorum praeconium laudesque feremus, si forte tyrannidi, ab hostibus intentatae, eos eripiamus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.43)
Ejus adjutores in exercitu, fidelesque amici circumstantes, illum, quasi vi, recedere coegerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.52)
hostes, interea, ut regis Britannici partes milites isti Pennsylvanienses amplecterentur, nil infectum aut intentatum reliquere:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.22)
Bellumque praesens duas inter gentes intentare omnia videbantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.26)
"circumstantes, si torqueri mavult mulier, quam perire?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 6:10)
Nam, ut cetera crudelitatis genera praeteream, sunt qui, dum se mensae copiis et aviditate distendunt, circumstantibus servis movere labra nec in hoc quidem, ut loquantur, licere permittunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 14:2)
Curvata in molis faciem circumstetit unda.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 4:2)
'terras turbine perflant', 'incubuere mari' et rursum 'intonuere poli'. his ergo enumeratis recte adiecit 'intentant omnia mortem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 842)

SEARCH

MENU NAVIGATION