라틴어 문장 검색

parce et messoribus illis qui saturant urbem circo scaenaeque vacantem;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII49)
"qui me cervice locata securum iubeant clamoso insistere circo;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX67)
quid si vidisset praetorem curribus altis extantem et medii sublimem pulvere circi in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem ex umeris aulaea togae magnaeque coronae tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X14)
Interea Megalesiacae spectacula mappae Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho praeda caballorum praetor sedet, ac mihi pace inmensae nimiaeque licet si dicere plebis, totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem percutit, eventum viridis quo colligo panni.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI61)
Quantum funerum in foro, in circo, in penitis templis!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 21:1)
sunt igitur venti ni mirum corpora caeca, quae mare, quae terras, quae denique nubila caeli verrunt ac subito vexantia turbine raptant, nec ratione fluunt alia stragemque propagant et cum mollis aquae fertur natura repente flumine abundanti, quam largis imbribus auget montibus ex altis magnus decursus aquai fragmina coniciens silvarum arbustaque tota, nec validi possunt pontes venientis aquai vim subitam tolerare:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:12)
ignis enim superavit et ambiens multa perussit, avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum aethere raptavit toto terrasque per omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 15:6)
Anno enim post Romam conditam quadringent­esimo septuagesimo quarto Autronius quidam Maximus servum suum verberatum patibuloque constrictum ante spectaculi commissionem per circum egit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:1)
Ludos in circo populus coronatus spectare iussus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 29:6)
Delubrum ait alios aestimare in quo praeter aedem sit area adsumpta deum causa, ut est in Circo Flaminio Iovis Statoris:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 2:2)
Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 10:2)
— Ter conatus erat collo dare brachia circum, Ter frustra conprensa manus effugit imago.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 8:6)
Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis Raptat amor:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 2:2)
Nam qui fertur et raptatur atque huc et illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 8:1)
Inde fit his qui raptantur in gyros hebetior auditus, visus obscurior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION