라틴어 문장 검색

nunc illum qui pedem porta quoad hostis cis Euphratem fuit non extulerit honore augeri, me in cuius exercitu spem illius exercitus habuit idem non adsequi dedecus est nostrum, nostrum, inquam, te coniungens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 12:3)
nam Cassius cis Euphraten copias Parthorum esse scripsit, Deiotarus profectas per Commagenen in provinciam nostram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 10 1:2)
in Gallia Narbonensis cis Isaram circ.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 152)
servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat, ex Appennino deduxerat, quos videbatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 4:1)
Siciliam provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:3)
Plenâ facie lucentes ultra Solem siti sunt, dimidiatâ è regione Solis, falcatâ cis Solem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 17:2)
"neve graves cultis Cerialia rura, cavete, agmine laesuro depopulentur aves."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권381)
hostis equo pollens longeque volante sagitta vicinam late depopulatur humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1025)
depopulantur enim nimium fecunda parentum viscera et interitu genitalis stirpis aluntur.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1143)
"venio (desiste moveri nec multum trepida), non ut mihi pressus Araxes imposito sub ponte fluat nec ut ordine prisco Indicus Ausonia potetur casside Ganges, aut ut tigriferi pharetrata per arva Niphatis depopuletur ovans Artaxata Caspia consul."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 199)
Nec Phryx pastor erit tibi legendus, decrescens cui Dindymon reciso fertur vertice texuisse classem, cum iussu Veneris patrocinantis terras Oebalias et hospitales raptor depopulatus est Amyclas, praedam trans pelagus petens sequacem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem23)
ubi mihi seu Calaber Atabulus seu pestilens regio Tuscorum spiritu aeris venenatis flatibus inebriato et modo calores alternante, modo frigora vaporatum corpus infecit, interea febris sitisque penitissimum cordis medullarumque secretum depopulabantur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 8:2)
Sic enim et hic agente impio uictore, immo disponente iusto Iudice, proximas quasque ciuitates agrosque depopulans, ab orientali mari usque ad occidentale, nullo prohibente, suum continuauit incendium, totamque prope insulae pereuntis superficiem obtexit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:8)
quo etiam anno subita pestilentiae lues, depopulatis prius australibus Brittaniae plagis, Nordanhymbrorum quoque prouinciam corripiens, atque acerba clade diutius longe lateque desaeuiens, magnam hominum multitudinem strauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII.3)
Cum tempestas saepe dictae cladis late cuncta depopulans, etiam partem monasterii huius illam, qua uiri tenebantur, inuasisset, et passim cotidie raperentur ad Dominum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VII.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION