라틴어 문장 검색

O qui canoro blandius Orpheo Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuosis Saepe animam revocas ab umbris, Jam seu solutos in numerum pedes Cogis, vel aegrum et vix animae tenax Corpus tueris, seu cadaver Luminibus penetras acutis;
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 1:1)
Te tamen e mediis, ductor fortissime turmis Exere, tu vitam (si quid mea carmina possunt) Accipies, populique encomia sera futuri, Quem varias edoctum artes, studiisque Minervae Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 7:2)
Quis tamen Augustae immensas in carmine pompas Instruet, in luteos ubi vulgo effusa canales Vina rubent, variatque infectas purpura sordes?
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 16:2)
Fatendum est tamen opus hoc minus esse perfectum, quod nullis Cantabrigiensium exornetur carminibus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:1)
Nobis interim ignoscat academia Oxoniensis, si quorundam carmina rejecerimus, ut tertio volumini sua etiam superessent ornamenta.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 3:1)
de carminis elegantia, potius quam argumento soliciti.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 4:2)
At, dum alios insector, mei ipsius oblitus fuisse videor, qui haud minores forsan ex Latinis tibi molestias allaturus sum, quam quas illi ex vernaculis suis carminibus attulerunt;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:5)
Primus ego intactas acies, gracilemque tubarum Carmine depingam sonitum, nova castra secutus;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 2:4)
Non tantos motus, nec tam memorabile bellum, Maeonius quondam sublimi carmine vates Lusit;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 5:3)
Egregios fuci tractus, calamique labores, Surgentesque hominum formas, ardentiaque ora Judicis, et simulacra modis pallentia miris, Terribilem visu pompam, tu carmine Musa Pande novo, vatique sacros accende furores.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 1:1)
Syrenes nemorum, cithariste ueris, in illum Conuenere locum mellitaque carmina sparsim Commentantur aues, dum guturis organa pulsant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 14:1)
Illic pannoso plebescit carmine noster Ennius et Priami fortunas intonat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:4)
illic Mevius, in celos audens os ponere mutum, Gesta ducis Macedum tenebrosi carminis umbra Pingere dum temptat, in primo limine fessus Heret et ignauam queritur torpescere musam;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:5)
Illic multiplici presignit carmina flore Sermonisque notas Ennodius effricat omnes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 10:3)
Dum citharam manus una gerit, manus altera cordas Sollicitat dulcemque soni parit illa saporem, Auri dans epulas oculisque prohemia somni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION