라틴어 문장 검색

nam meo quidem animo si idem faciant ceteri opulentiores, pauperiorum filias ut indotatas ducant uxores domum, et multo fiat civitas concordior, et invidia nos minore utamur quam utimur, et illae malam rem metuant quam metuont magis, et nos minore sumptu simus quam sumus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 54)
Christiani, quorum virtus et copiae magis ac magis affluebant, invalescentes, per domos, et plateas et vicos civitatis Turcos diffusos et errantes in ore gladii percutiebant, nulli aetati parcebant aut sexui de genere gentilium, donec terra sanguine et cadaveribus occisorum operta est, pluribus etiam caesis exanimis Christianorum corporibus tam Gallorum quam Graecorum, Syrorum, Armeniorum admistis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 46:8)
atque in hoc illud inprimis fuit admirabile, cum maxima munera ei ab regibus ac dynastis civitatibusque conferrentur, quod nihil umquam domum suam contulit, nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 3:1)
Quanquam autem nondum aetate constanti ueterem ciuitatis exoletumque morem ac tantum in domo sua haerentem obstinatissime retinuit, ut liberti seruique bis die frequentes adessent ac mane saluere, uesperi ualere sibi singuli dicerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 4:1)
nam cum Tarquinius cepisset Vericulanam civitatem, ex captiva quadam in domo eius natus est Servius Tullius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6836)
ingressi itaque civitatem Collatiam, ubi fuit Lucretiae domus, invenerunt eam lanificio operam dantem et tristem propter mariti absentiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6463)
non moenibus urbes accepere non tectis, non moenibus, hoc est nec in civitatem nec in privatam admissus est domum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5677)
Habebit tamen etiam quo glorietur, si aperta domo et admissa in res suas civitate poterit dicere :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 118:2)
igitur ardori civitatis atque torpori tam nos quam domum totam praevio Christo pariter eximimus simulque medicorum consilia vitamus assidentum dissidentumque, qui parum docti et satis seduli languidos multos officiosissime occidunt, sane contubernio nostro iure amicitiae Iustus adhibebitur, quem, si iocari liberet in tristibus, facile convincerem Chironica magis institutum arte quam Machaonica.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:1)
itaque nonnullis civitatibus et publica opera et privatas domos etiam regias e latere structas licet videre:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장31)
[0660D] Ad haec Gerhardus quidam eques de domo regis Baldewini, qui partem redituum civitatis Japhet pro militari obsequio obtinebat, mediis Christianorum turmis equo velocissimo adfuit, virtutem et copias innumerabiles inimicorum et adeo intolerabiles asserens, ut nunquam praesens Christianorum manus has sufferre possit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 22:1)
Et accepit spolia civitatis et succendit eam igne et destruxit domos eius et muros eius in circuitu;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장31)
ad quam quidem operationem nec homo unus, nec domus una, nec una vicinia, nec una civitas, nec regnum particulare pertingere potest.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:11)
quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et discidiis funditus possit everti?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:7)
sum enim consecutus, non modo ut domus tua tota, sed ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse cognosceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 8 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION