라틴어 문장 검색

ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut praeceps periculo victoria esset, soranus transfuga clam ex oppido profectus, cum ad vigiles Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet deductusque traditurum urbem promittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 338:1)
alii haud dubie Samnites victos ac viginti milia hominum capta tradunt, alii Marte aequo discessum et Postumium metum simulantem nocturno itinere clam in montes copias abduxisse, hostes secutos duo milia inde locis munitis et ipsos consedisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 646:2)
quoque pronior esset in vitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat, et laeva relicto hoste insidias petens medio Etruriae agro praedatum profectus quantam maximam vastitatem potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 39:2)
proditus deinde ab eis qui in Insula erant, circumsessus ab universa civitate quae Achradinam tenuerit, nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit, et ne beneficio quidem atque honore potuerit vinci, cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus esset praetor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 322:1)
post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad nova consilia gentem quoque suam oboedientem haberet, cum paucis popularibus in Africam traiecit, non tam evidenti eo tempore subitae mutationis causa quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 249:1)
pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse per indicem damnati sunt, non sine infamia Luculli aedilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 524:1)
pecuniam Locris ex Proserpinae thensauris nocte clam sublatam, nec ad quos pertineat facinus vestigia ulla extare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 123:2)
consul alter C. Aurelius ad confectum bellum cum in provinciam venisset, haud clam tulit iram adversus praetorem, quod absente se rem gessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 546:1)
nunc mihi certum est alio pacto Pseudolo insidias dare, quam in aliis comoediis fit, ubi cum stimulis aut flagris insidiantur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 83)
Chommoda dicebat, si quando commode vellet dicere, et insidias Arrius hinsidias, et tum mirifice sperabat se esse locutum cum quantum poterat dixerat hinsidias.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 841)

SEARCH

MENU NAVIGATION